Evangelium Secundum Joannem*

Caput 12: Versus 49

Mandatum.Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quae sine vitio fuit.
(* Traductions européennes)